

Liber Paralipomenon Secundus*
Caput 26: Versus 16
Sed cum roboratus esset,etc. Fuit Ozias primo justus, et rectum fecit in conspectu Domini: unde et hostes vicit, et multos prophetas in imperio suo habuit. Hinc quandiu vixit Zacharias sacerdos cognomento intelligens, placuit Deo cum omni veneratione serviens in templo. Sed postquam Zacharias obiit, volens per se offerre donaria, sacerdotii dignitatem non tam pie quam audacter invasit, nec reclamantibus Levitis et sacerdotibus obedivit: unde lepra in fronte percussus est, quam sacerdos auri lamina protegebat, quam in Ezechiele jubet Dominus Thau litterae impressione signari.Ingressusque templum Domini,quia indutus stola sacerdotali instante solemni festivitate intravit in templum ad altare aureum, oblaturus incensum secundum Josephum. Unde ante civitatem in loco qui dicitur Eroge, scissa est media pars montis ad occidentem, et sua volubilitate per quatuor stadia procedens ad orientalem restitit montem, ita ut vias clauderet, et regias urbes opprimeret. Volunt Hebraei in anno vigesimo quinto Oziae hoc accidisse, cujus reliqui anni sunt viginti septem.Regnavit Ozias annis quinquaginta duobus, quo tempore apud Latinos Amulcus, apud Athenienses Agamestor imperabant, quo mortuo vidit Isaias visionem sicut ipse testatur, eo scilicet tempore quo Romulus Romani imperii conditor natus est.